- BOANOSA
- BOANOSAinter insignia victoriae, apud Monachum Engolismens. in Vita Caroli M. ann. 798. Adefonsus Rex Galliae et Asturiae praedatâ Ulyssipone, ultima Hispaniae civitate, insigma victoriae suae,boanosas, mulos capitvosque Mauros Domino Regi Carolo per legatos suos --- misit.Ubi σωςανίας vel σουςαῃίας legi vult Meursius. Σουςάνιον, autem Moschopulo l. περὶ χεδῶν, Latinis idem sonat, quod lorica. Σωςάνιον habetur apud Iohannem Diaconum ad Scutum Hesiodi. Σοῦςον pro vestis specie, occurrit apud Ioh. Tzetzem Chiliad 1. c. 29.Τοιοῦτον τὸ ἱμάτιον ὑπῆρχεν Α᾿ντιςθ ἐνους,Η῏ν σοῦςον ἁλουργὲς πεντικαιδεκαπηχυαῖον,Ε῎χον ζῶδα καὶ ςθεοὺς καὶ Περςικὰ καὶ ςθοῦςα, etc.Tale vestimentum fuit Antisthents,Suson purpureum quindecim cubitorum,Habens animalia et Deos, et Persica, et Susa, etc.Fortean a Susis Persiae Metropoli. Vide Car. du Fresne Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.